- PAVONES
- PAVONESHebr. Gap desc: Hebrew, pro cuthijim, i. e. Cuthaei seu Persici, 1. Regum c. 10. v. 22. et 2. Paral. c. 9. v. 21. Semel singulis trienniis ibat (Salomonis) classis in Tharsis et afferebat aurum et argentum, dentes elephantinos, simias et pavones: a Cuth, i. e. Perside, sic dicti sunt. Quemadmodum Medicam aut Persicam hanc avem, passim a Veter. Scriptoribus dici videmus, Aristophane in Avibus et in Acharn. Suida, Clemente Paedag. l. 2. c. 1. et l. 3. c. 4. Diodoro l. 2. Aliis, Non quod in Persia aut Media veri eius natales sint, sed quod ex India primum in Persidem et Medion pavones allati, inde in alias Orbis partes pervenerint. Namque veram eorum patriam, Indiam esse, ex hoc loco de expeditione Salomonis, quae Taprobanam in stituebatur ut Bocharto placet, satis clare colligitur. Et, si Graecos consulamus, Theophrastus, invectitios esse in Asia pavones, apud Plinium tradit. Aelianus quoque Athenis demum circa Periclis tempora, nutriri coepisse, in Demi cuiusdam, Pyrilampis filii, aedibus, multosque ex Lacedaemone et Thessalia, peregrinae avis visendae desideriô, eo confluxisse, narrat, Histor. Animal. l. 5. c. 21. proinde Alexandri M. aetate, pavones in Graecia pauci adhuc erant. Hinc de eo idem d. l. Ἀλεζανδρος, in quit, ὁ Μακεδὼν εν Ἰνδοῖς ἰδὼν τοὺς δὲ τοὺς ὄρνιθας ἐζεπλάγη, καὶ τοῦ κάλλους ςθαυμάσας ἠπείλησε τῷ καταθύσαντι ταὼν ἀπειλὰς βαρυτάτας, Alexander Macedo in Indis has aves videns, earum pulchritudinis admir atione perculsus, pavonem occidenti gravissimas poenas interminatus est. Curtius etiam l. 9. c. 1. Alexandrum pavones agrestes reperisse, circa Indiae ammem Hydraotem, testatur. Ex quo ipso discere est, pavor. em ex India venisse. Hinc idem Aelianus l. 11. c. 33. Ταὼν δὲ Ἰυδικὸν δῶρον λαβὼν ὁ τῶ Αἰγυπτίων Βασιλεύς, ταὼν ὡς ιδεῖν μέγιςτόν τε καὶ ὡραιότατον. Cum Indicum pavonem, eumque maximum et formosissimum donô accepisset Aegypti Rex. Et l. 13. c. 18. Ἐν δε τοῖς παραδείσοις τρέφονται μὲν ταως ἥμεροι, In hortis eius (Indorum Regis) mansueti pavones aluntur. Lucianus tandem in Navigio, Ο῎ρνις εν Φάσιδος, καὶ ταὼς ἐζ Ἰνδίας, Gallina ex Phaside et pavo ex India. E quibus omnibus con cludit Bochartus, Menodorum Samium, cum Favones primum quidem in Samo editos ac educatos, inde vero in alias regiones deductos esse, ait, in gratiam gentis suae id confinxisse, Nec obstat prisca de Argo fabula, a Mercurio occiso et in pavonem mutato; quod enim Argus a Mercurio occisus, iam Homero traditur, sed quod in pavonem mutatus sit, commentum est recens, et auctorem habet Moscho forsan non antiquiorem. Certe Moscho fere aequalis Apollodorus Biblioth. l. 2. Argi, a Mercurio perempti, caedem sic refert, ut de eius metamorphosi ne γρῦ quidem addat, ut neque Homeri Scholiastes in Il. β, ad vocem Ἀργειφόντης. Interim ab hac fabula, quamprimum nata est, coepêre pavones pro avibus Iunonis haberi et a Poetis Deae currui affigi, et Sami ali in eius aede et cudi etiam in Samiorum nummis, qui etiamnum exstant etc. In India igitur veri pavonum nataies, unde primo in Persidem, Mediam et Babyloniam transvectos fuisse credibile est. Sed et in Iudaeam aliati sunt, sub Salomonis Regno; et in Graeciam, non multum ante Alexandrum. Inde in Latium pervenerunt, ubi pavonem cibi gratiâ primus occidit Hortensius, adiciali coenâ Sacerdotii, saginare vero primus instituit, circa novissimum Piraticum bellum, M.Aufidius Lurco, exque eo quaestu reditûs sestertium sexagena M. habuit, uti videbimus. Quamvis enim pavonis caro gallinae carne non plus sapiat, tamen pluris multo fiebat, proter caudam et pennas; quasi ad palatum hoc pertineret, aut cum carne pennas edissent. Quam helluonum stultitiam Ho ratius l. 2. Sat. 2. v. 23. sic salse deridet:Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quinHoc potius, quam gallinâ, tergêre palatum,Corruptus vanis rerum: quid veneat aurôRara avis, et pictâ pandat spectacula caudâ.Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris istâ,Quam laudas, plumâ? Cocto num adest honor idem?Carne tamen quamvis distat nihil, hac magis illaImparibus formis deceptum te patet ————Neque enim sapore, sed pretiô aestimabantur hae dapes: neque alia de causa exquirebantur, quam quia carius venibant, et species huius animalis tam eximia esset. Ulterius processit Heliogabali luxus, quem pavonum linguis epulas instruxisse, ex Lampridio c. 20. discimus: quemadmodum ex eiusdem avis pulpa lucanicas placuisse Leoni X. legimus apud Iovium l. 4. Sed et pretium avis loquitur, quod Caligula Deum se mentitus, praeter phasianos, et phoenicopteros, pavones quoque Numini suo immolari voluit, teste Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 12. etc. Quamvis autem tanta eius forma, nihilominus avem hanc mali ominis esse, sibi fingunt Arabes Scriptores; Quia, ut fabulantur, causa fuit, cur in Paradisum ingrederetur Diabolus et ex eo egrederetur Adam. Cuius tamen commenti ratio non liquet. Eiusdem farinae est, quod rofert incertus Auctor Viridariidoctorum, vitem quatuor animalium sanguine a Diabolo fuisse aspersam, nempe pavonis, cum primum confita est; simiae, cum incepit folia edere, leonis, cum protrusit uvas; porci denique, iammaturescente fructu: Atque inde esse, quod, qui vinum bibit, ut pavo, fit ven ustior; in simiae modum ludit, saltat, gesticulatur, leonis instar furit, et ut porcus,——— iacet somno vinoque sepultus, etc.Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parie poster. l. 1. c. 20. et l. 2. c. 16. Illis vestem de cataclitis tribuit Tertullian. de Pallio c. 3. Quamquam et Pavo pluma vestis et quidem de cataclitis; quoniam istiusmodi vestes tricliniares aut accubitales, quibus accubita et tricliniares lecti sternebantur, pictae ut plurimum et aurô purpurâque insignes erant His autem praecipue coloribus superbit Pavo. Oppian us Κυνηγετικῶν 2.Τοῖον εν ὀρνίθεςςιν ἀριξήλοις ἀμαρύςςειΧρυσῷ πορφυρόεντι μεμιγμένος αἰθομενον τῦρ.Phile de eadem ave,Λειμὼν γάρ ἐςτιν ἡ γραφὴ τῶ ἀνθέων.Χρυσὸς δὲ λεπτὸς ενχεθεὶς τῇ πορφύρᾳΣμάραγδον ἁγνὸν ἐμφυτεύει.Hinc et Publius Syrus Pavonem Babylonicô amictum facit, h. c. tricliniari sive accubitali veste:Tuo palato oculosus Pavo nascitur,Plumatô amictus aureô Babylonicô.Quos versus Tertullianum in mente habuisse, dubium non est, cum Pavoni vestem de cataelitis dedit: Nam Babylonicum et vestis de cataclitis idem, etc. Vide elegantissimum Tertulliani locum ipsum et ad eum Notas Salmasii. Hinc Pavonatilis, apud Scriptores medii aevi, pro panno, in pavoninarum caudarum speciem variegato, cuiusmodi panni meminit Anastasius in Stephano VI. Pontifice Romano. Fecit in eadem praedicta Basilica vela 4. in circuitu altaris maioris, quorum duo sunt de serico pigacio, tertium Pavonatile, quartum de Alexandrino. Galli Paonnace et Pannace dicunt. Italis Paonazzo et Pavonazzo, color violaceus est, quomodo Pavonacium et Pavonatum dixisse Veteres, Salmasius idem auctor est. Sed et Pavonatilis dici potuit vestis, quod revera intextae et effictae in ea essent pavonum figurae. Sic in Codice Carolino Ep. 45. Storacinum pallium unum habens pavonem. Et apud Wilh. Malmesbur. de gestis Anglor. l. 2. c. 11. Pallium misit versicoloribus figuris pavonum, ut videtur, intextum. Similiter in Vita Praepositi S. Stephani Divion. Nec non et pallium optimum pavonibus ordinatis intextum. In quibus tamen locis idem esse, quod Pavonatile, neque reapse pavonum figuras panno fuisse intextas, censet Car. du Fresne Glossar. Apud Plinium vero Pavonacea quoque tecta occurrunt, l. 36. c. 22. In Belgica provincia candidum lapidem serrâ, quâ lignum, faciliusque etiam, secant, ad tegularum et imbricum vicem: vel si libeat, ad quae vocant pavonacea tegendi genera. Ubi cum docti complures legendum putent; pavita, aut pavimenta, i. 3. pavimenti modô facta, et constructa: Dalechampius Pavonacea legit, et interpretatur, picturatis lapidum Impositorum quadris, ad in star pennarum pavonis, fulgentia. Not. ad loc. Qivod vero Hornius habet; Helvetios magnô odiô hoc avium gienus prosequi, eo quod Austriae Archiduces in galeâ sua caudam pavonis gerant, adeoque avem hanc totâ sua ditione eliminâsse, ac si quis pennam pavoninam in pileo gestet, ab obvio quovis impune posse interfici; Orbe Polit. Part. 2. p. 112. idoneum testem non laudat, nec experientiam in partibus habet, pavonibus ibipassim obviis etc. Vide quoque infra, voce Pavus. De Pavonibus solum agrestibus, supra indigitatis, id addo. Avem esse pulchram, columbinâ magnitudine, cristatô capite, pavonis instar, in colle viridi colore, reliquô corpore variam; et Graecis ταῶνα ἄγριον, Laitinis recentioribus vanellum, Aristoteli αἶγα, vulgo capellam dici, ac iconismum eius spectari apud Ulyssem Aldrovandum Ornitholog. l. 20. Belloniam adde, ubi varia cognitu non iniucunda de ea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.